… religiosus universitati terre originis sue, per Leonardum de Benevento.
Moralis hortatur phylosophus fideliter esse pro patria decertandum,
cuius exhortationis alloquio, nec minus ad cumulum summe dilectionis
inducimur, cum non parce diligatur, qui, ut aliquem preservet a noxiis
belli conflictibus, se exponit. Hoc nostri tenuere maiores. Hoc pro lege
tenaciter observavit antiquitas, quod nedum exemplo derivavit in posteros.
Sed naturalis ipsa discretio nos inducit, ut natale solum totis amplectamur
affectibus, ut, cum sit illud conditionis nostre principium, in illo
nature debitum exolvamus. Hoc homines pro munere postulant apud
Deum. Hoc interius affectibus coaffectant, licet viro forti omnis tellus sit
patria, sicut existit piscibus ecoris amplitudo. Sane, cum a primis cunabulis
me nutriverit Lymosanum, usque quo vocavit me Dominus, ut relictis
mundi retibus eius fierem pedagogus, licet ad presens in remotis agam
et claustrale me vinculum concatenet, terram ipsam sic diligo, sic me
recreat amor eius, sicut odor agri floridi, cui Dominus benedixit, quam
vellem sic continua pace constitui, sic libertatibus perfrui, sic a nocentibus
pretutari, non guerre dissidium, non dire sarcinam servitutis, nec alicuius
vexationis incomodum sibi mundus indiceret, et princeps ipsius in vobis
aliquid non haberet, sed cunctis absoluta nocivis cantaret in iubilo gloria
in excelsis. Sed quia necesse est, ut, dum in mundo estis, ea que mundus
dat attritis cervicibus supportetis, circa statum vestrum, quem, prout esse
potest, desidero tranquillari. Studiose invigilans persuasi …, quem dotavit
|
|