Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

29


quidam, nomine Ianus, fuit rex Epirotarum, qui cum esset
odiosus omnibus, de regno et terra sua cum iniuria est eiectus.
qui, cum venisset Romam, invenit ipsam a barbaris multis
obsessam. dixitque Romanis quod, si post mortem suam vellent
ipsum pro deo colere, urbem ab obsidione hostium liberaret.
quibus promittendibus, fecit sibi linteamina .XI. portari et
ea in ceram liquefactam inmergi, et postea oleo perungi et
in aqua pingui involvi. quibus peractis, precepit ut illa .XI.
linteamina sic parata circa eum involverent et duos gladios
ignitos in manibus sibi darent. postmodum ipsum sic involutum
super murum civitatis elevarent et ignem sibi supponerent.

Torna all'inizio