Boncompagnus de Signa: Rota Veneris

Pag 58


Erant ibi cardines eburnei cum capitellis
aureis, parietes cristallini cum celatura varia, sicque
radiabant ex gemarum fulgoribus, ut michi
videretur esse in paradiso deliciarum. Superveniente
demum aurora, me sub eiusdem arboris
umbram reduxit et, repetitis amplexibus me
innumerabiliter astringens, angelicum michi
contulit "ave". A sompno quidem tam glorioso
salutationis alloquio excitatus, duxi vestram in
hac parte sapientiam consulere, ut vestris michi
litteris dignemini somnium explanare".
"Iocundari potestis et infra vestre mentis archana
inenarrabiliter exultare, quod tam preciosum
vobis comparuit sompnium, in quo desideratissimos
amplexus, basia iocundissima et cetera
que secuntur magnifice recepistis. Nam, si
bene memini, eadem die ad eiusdem arboris
pedes me recolo sompniasse, quod vos ibidem
videram hec omnia facientes. Ab ea siquidem
hora excogitavi sedula, quomodo vestre magnitudini
possim in omnibus et per omnia complacere.
Verumtamen interpretari sompnium non
valeo, nisi mecum sub eadem arbore iterum
quiescatis. Properate igitur ad eundem locum
post solis occasum, quoniam ibi proposui explanare

Torna all'inizio