vultus possumus exhibere, cum nostrae
consortis obitus nobis amaritudinis
propinet poculum, nosque molestet jugiter
et impugnet. [Verumtamen nolumus doloris
amaritudine sic Majestatem nostram afficere,
quod creatoris offendamus nostri clementiam,
et doloris immensitas in nobis impediat, quid
honoris conferre nostrae consorti dignanter expediat
et doceat reverenter]; praesertim quia
volumus, ut tantae nostrae participis memoria,
sit celebris super terram; tibi districte praecipimus,
quatenus ejus exequias per totam jurisdictionem
tuam ab undique locorum degentibus,
praecipue a clericis et populis civitatum,
campanis quo decet honore pulsatis, universaliter
facias celebrari, ut quilibet in Ecclesiis
congregati, Augustae animam, qui aufert Spiritum
Deo vivo specialiter recommendent;
cavens ne inde aliud facias, sicut nostrae indignationis
aculeum non incurrere concupisti.
Cap. III.
Cuidam nobili, de morte soceri sui.
Cum post sedatos undique turbines,
quos dudum in regno nostro Siciliane
calumniosa temporis procella concreverat,
nostris nuper faveret affectibus
fortunae placiditas, et nostrorum processuum
latera circuiret, subito rumor infestus et nubilus
|
|