nempe natura non fuit in caelo antequam nasceretur in terra, id est
homo. Filius autem quia unus et ipse est dei et hominis filius,
semper erat in caelo et in terra. Ipsius quoque gloriosa uox semper
auditur dicentis: Ecce ego uobis cum sum omnibus diebus usque ad
consummationem saeculi. Heu, heu, quam periculosius duarum tibi
grandi discissione uoraginis hiatus patet fouearum. Nam si permaneas
in ea perfidiae pertinacia, qua duos filios uideris adserere, mox
ad ima profundi lapsus detraheris. Sin autem quia unus est filius
dei et hominis, et eundem unum conquestus fueris non fuisse in
caelo priusquam nasceretur in terra, continuo usque ad praerupta
infernalis baratri absque ulla deduceris tarditate. Vnum profecto
tibi indulgentiae remedium aestimo profuturum, si resipescas ab hac
stultitia et peniteat te mali praeteriti. Forsitan uecordiae magis
quam insolentiae hoc reputare conueniat. Venialis enim est culpa
quam superbiae qualitas non accusat. Sed quia certi necdum sumus
de conuersionis tuae lamentis, suspecti per omnia de pertinacis tui
duritia cordis, restat ergo quatenus sequentia stili tui fidei feruentes
exsequamur calore.
II 29 (II 10) Porro quia plerumque bene loqui uidearis, non
abnuimus. Sed quoniam in eadem bonitate non cerneris perseuerare,
dolemus. Nam aliquando eum deum deique filium sincera
putaris professione praedicare, sed extemplo ad eam qua ueniebas
callidi cuiusdam imitator animalis erroris recurrere cauernam festinas.
Quam perualde tibi melius, si fugae latibulum hericii leporisque
more in petrae foramine requirebas. Petram autem Christum
apostolicus stilus declarat. Continuo namque oblitus purissimae
fidei professionis deum illum per nuncupationem et filium per
adoptionem exprobrare anxio decertas anhelito. Tam obscurae caliginis
densissimo palpare obuolutus fumo prospiceris, ut asseras
deum uerum in deo habitare nuncupatiuo, et proprium filium in
filio habitare adoptatiuo. Ex quo nimirum infamaris unionem
|
|