Paulus Diaconus: Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu

Pag 96


In non semper abnuitionem significat, sed interdum etiam
pro adnuendo ponitur, ut involando, inclamando, invocando.
Inporcitor, qui porcas in agro facit arando. Porca autem
est inter duos sulcos terra eminens.
Inpetritura, inpetratum.
Inpercito, parcito, futurum ab imperativo.
Inprolus vel inprolis, qui nondum esset adscriptus in civitate.
Inpelimenta inpedimenta dicebant.
Inpluvium, quo aqua inpluit collecta de tecto. Conpluvium,
quod de diversis tectis aqua pluvialis confluit in eundem locum.
Inpensam stipem, aes sacrum, quod nondum erat pensum.
Inpescere in laetam segetem pascendi gratia inmittere.
Inpomenta, quasi inponimenta, quae post cenam mensis
inponebant.
Inportunum, in quo nullum est auxilium, velut solet portus
esse navigantibus.
Imputatum nondum purgatum. Putum enim est purum. Unde
putare vites dicimus, hoc est detrahere, quae inpedimento
sunt ad fructum.
Imbrica tempestate pluviam videtur significare.
Inparentem, non parentem, hoc est oboedientem.
Implorare inclamare, ad auxilium invocare.
Inpudicatus stupratus, inpudicus factus.
Inpos est, qui animi sui potens non est, qui animum suum
in potestate non habet.
Inbarbescere barbatum fieri.
In procinctu factum testamentum dicitur, quod miles pugnaturus
nuncupat praesentibus commilitonibus.
Inbutum est, quod cuiuspiam rei sucum perbibit. Unde infantibus
an velint bibere dicentes, bu syllaba contenti sumus.
Inpenetrale, cuius ultimum penetrale intrare non licet.

Torna all'inizio