Salimbene de Adam: Cronica

Pag 135


exaudiretur, iterabat verba sua et addebat: «Domini Parmenses,
ite et adiuvate Mutinenses, amicos et fratres vestros!». Ego vero,
verbis suis auditis, compassus sum sibi compassione ad lacrimas
provocativa. Considerabam enim quod Parma hominibus erat
nudata, nec remanserant nisi pueri et puelle, iuvenes et virgines,
senes cum
mulieribus. Iverant enim Parmenses contra Mediolanenses,
et erant cum imperatore in expeditione sua cum multis
aliis exercitibus.
Quod Mediolanenses devicti fuerunt et mortui et carrocium amiserunt, et
potestas eorum captus fuit et in carceribus detentus.

Et eodem anno, die quarto exeunte Novembre, Mediolanenses
ab exercitu imperatoris devicti et mortui fuerunt, et suum carrocium
apud Curtem Novam amiserunt; quod misit Romam
imperator, sed Romani combusserunt illud in vituperium Friderici.
Credebat enim ex hoc placere eis, ut cum eo essent. Et maxima
strages Mediolanensium facta est in illo conflictu. In quo etiam
filius ducis Veneciarum, qui tunc temporis erat potestas Mediolani,
captus ab exercitu imperatoris fuit, et Cremone in carceribus
stetit. Et pene totam Lombardiam et Marchiam Trivisinam habuit
imperator.
Quod Brixia ab imperatore fuit obsessa.
Anno Domini MCCXXXVIII obsessa est Brixia ab imperatore.
Et fuerunt cum eo Parmenses et Cremonenses, Bergamenses
et Papienses et ducenti milites et mille pedites de Regio, et
Saraceni et Theotonici et Apuli et alie diverse gentes et innumerabiles
cum exercitu imperatoris; et steterunt ibi per longum
tempus. Et tunc imperator fecit fieri castra lignorum ad preliandum
cum Brixiensibus, et posuit super ea homines captos, quos
cepit in castro Montis Clari. Et Brixienses manganaverunt dicta
castra et destruxerunt ea, nec fecerunt aliquod malum captis

Torna all'inizio