DOMINO EXCELLENTISSIMO FILIO ET NOSTRO SPIRITALI CONPATRI,
CAROLO REGI FRANCORUM ET LANGOBARDORUM AC PATRICIO ROMANORUM
HADRIANUS PAPA.
Nectareas mellifluasque regalis excellentiae vestrae per harum transvectorem
Petrum reverentissimum et sanctissimum fratrem, iam et coepiscopum nostrum, suscepimus
syllabas; in quibus de eius ordinatione reperientes, ilico benigne voluntatis
vestris mandatis, sicut soliti sumus, implevimus. Quem petimus pro amore beati
Petri apostolorum principis, fautoris vestri, et nostra in vobis firma dilectione, in
omnibus eum tuentes, amplius illum exaltare dignemini; sic enim decet, ut, qui ab
apostolica sede ordinatus fuerit, omnibus in onore canonicae institutionis, sicuti mos
antiquitus fuit, partibus illis praecellit.
Quanta enim fiducia atque gloriatio in vestra precelsa regali potentia habemus,
lingua ut reor humana fari non potest. Quatenus ipse iam fatus Petrus reverentissimus
et sanctissimus frater et coepiscopus noster insinuari potest, quantam amoris
ferventiam cor nostrum in vestra triumphatorissima precelentia die noctuque existit.
Et dum tantam fiduciam de vestra a Deo protecta regali excellentia gerentes
habemus, nimis expectabiles sumus, sicut vobis poscentes direximus, de Savinense
territorio: ut ea, quae [pro] mercede animae vestrae pariterque spiritalis filiae nostrae
atque commatris nec non et pro vestros nobilissimos proles beato Petro apostolorum
principe in integro concessistis, adimplere per fidelissimos missos vestros, qui et
causam ex parte examinaverunt, sicut et antiquitus fuit, contradere nobis iubeatis,
uti ab ipso regni caelorum clavigero dignam retributionem hic et in futuro recipere
mereamini.
Enimvero praedictus Petrus reverentissimus et sanctissimus frater et coepiscopus
noster obtulit nobis pseudopittatium a Paulino, sicut fatus est, pro Theodosio quondam
imperatore dato et a vestra excellentia nobis directum, habens in supera
scriptione adbreviarium Calcedonensis concilii a quodam Verecundo episcopo editum;
quem in apocryphis reperientes, falsidicus invenietur. Sancta vero catholica et apostolica
spiritalis matris vestrae Romana ecclesia non breviter, sed totum sanctum
|
|