Salimbene de Adam: Cronica

Pag 360


et impii ad te convertentur. De secunda sic habes, Prover. IX: Doce
iustum, et festinabit accipere
. De tertia sic habes, Ys. XXIIII:
In doctrinis glorificate Dominum, in insulis maris nomen Domini
Dei Israel
. Sed de quibusdam conqueritur Dominus, dicens,
Mat. XV: Sine causa autem colunt me docentes doctrinas et mandata
hominum
. De his qui docentur a Deo sic habes, Io. VI:
Est scriptum in prophetis: Et erunt omnes docibiles Dei. Hoc habetur
Ys. LIIII: Ponam universos filios tuos doctos a Domino. Item
Apostolus, ad Heb. VIII: Non docebit unusquisque proximum
suum et unusquisque fratrem suum, dicens: Cognosce Dominum;
quoniam omnes scient me a minore usque ad maiorem eorum; quia
propitius ero iniquitatibus eorum et peccatorum illorum iam non
memorabor. Dicendo autem novum veteravit prius. Quod autem
antiquatur et senescit, prope interitum est
. Per hanc auctoritatem
probat Apostolus quod Testamentum Vetus quantum ad quedam
defecit et evacuatum est, et Novum habet vigorem. Et sumit
hanc auctoritatem de Iere. XXXI. Et tam in Ieremia quam in
Apostolo hec auctoritas ad probandum de duobus Testamentis
incoanda est supra. Unde Dominus, Ys. XLIII: Ne memineritis
priorum et antiqua ne intueamini. Ecce ego facio nova, et nunc
orientur, utique cognoscetis ea
. Hinc Apostolus dicit, II ad Cor. V:
Si qua ergo in Christo nova creatura, vetera transierunt, et ecce
facta sunt nova omnia
. Unde habetur Levi. XXVI: Vetera novis
supervenientibus prohicietis
. De doctrina autem que habetur a
Deo, de qua est nostra principalis intentio, sic dicit Propheta:
Beatus homo quem tu erudieris, Domine, et de lege tua docueris
eum
. Et iterum: Benedictus es, Domine, doce me iustificationes tuas.
De arguitione et correctione.
Sequitur in Apostolo: utilis est ad arguendum. Hoc est quod
precipit, II ad Timo. IIII: Argue, obsecra, increpa in omni patientia
et doctrina
. Ideo dicit Sapiens, Prover. IX: Argue sapientem,
et diliget te
. Item II Reg. VII: Arguam eum in virga virorum
et cet. Item Ps.: Arguam te et statuam contra faciem tuam. Sed

Torna all'inizio