Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 376


Solutio IV
Ad quartam quaestionem dicendum, quod in Christo non sunt duae res naturae;
sed ipse est res una duarum naturarum.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis Verbum non sit constitutum per naturam
humanam ut sit simpliciter, tamen per naturam humanam constituitur quod sit homo.
Ad secundum dicendum, quod res naturae, per se loquendo est quod habet
naturam; sed quod hoc sit compositum, accidit, inquantum ipsum compositum
ex materia et forma, quae sunt principia naturae, non adiungitur alteri subsistenti
simplici; si autem alteri subsistenti coniungatur, quod est in se simplex,
erit quidem illud simplex ut res subsistens in natura composita; non tamen erit
compositum, nisi per modum qui infra dicetur; secundum quem secunda opinio
ponit personam Verbi incarnati esse compositam.
ARTICULUS 2
Utrum Filius Dei assumpserit hominem
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR quod Filius Dei assumpserit hominem. Psalm. 44, 5: «Beatus quem
elegisti et assumpsisti»; et loquitur de Christo homine. Ergo homo est assumptus.
2. Praeterea, si Filius Dei est homo, aut homo quem assumpsit, aut homo quem
non assumpsit. Si homo quem non assumpsit, ergo non magis potest dici homo
qui est Iesus, quam homo qui est Petrus. Si autem homo quem assumpsit, ergo
assumpsit hominem.
3. Praeterea, Filius Dei assumpsit animam et corpus unita: quia corpus non
unitum animae est corpus inanimatum, quod non est assumptibile, ut in 2 dist.,
quaest. 2, art. 1, dictum est. Unio autem illa non est minoris efficaciae in homine
Christo quam in aliis hominibus. Sed in aliis hominibus facit non solum
humanitatem, sed etiam hominem. Ergo in Christo facit hominem.
4. Praeterea, in Christo non est nisi assumens et assumptum. Sed non habet
quod sit homo ex parte assumentis: quia sic ab aeterno fuisset homo. Ergo
habet ex parte assumpti; ergo homo est assumptus.
5. Praeterea, secundum Damascenum, Christus assumpsit quidquid in nostra
natura plantavit. Sed id quod unitum est ex corpore et anima, facit hominem,
cum fit de naturalibus, quae Dei Verbum in nostra natura plantavit. Hoc ergo
assumpsit hominem; quia posita causa sufficienti ponitur effectus.
SED CONTRA, assumens non est assumptum. Sed Deus est homo. Ergo non
assumpsit hominem.

Torna all'inizio