Sustinentes tamen hanc positionem tres modos adinveniunt in eius assertionem,
quorum quemlibet facile est confutare. Quidam namque dicunt, quod haec talis
multiplicatio fit miraculose operatione divina, sicut etiam panes evangelici
multiplicati sunt, Ioan. 6. Sed istud expressam continet falsitatem, dum opus
naturae in miraculum convertitur. Et praeterea etiam in illorum panum multiplicatione
non est remotum, immo forte est necessarium, factam fuisse additionem
materiae per conversionem aliorum corporum in panes virtute divina.
Istam autem conversionem cibi in carnem veram, natura facere potest, quae
transmutat id quod est in potentia in id quod est in actu; quamvis, successive
compleat quod Deus subito facit. Quod autem naturae possibile est, operationi
naturae a Deo committitur, qui unicuique dat perfectionem secundum quod
capax est; unde non oportet ad miraculum confugere.
Alii dicunt, quod cum in corpore humano sit multum de quinta essentia, multiplicatio
corporis humani est, secundum quod multiplicatur quinta essentia;
unde sicut lux solis multiplicatur in seipsa diffusa per aerem; ita etiam corpus
humanum sine additione alicuius extrinseci. Sed haec adinventio continet duas
falsitates. Prima est, quia corpus quintae essentiae non venit in compositionem
humani corporis nisi secundum virtutem tantum: cum neque sit commiscibile,
neque divisibile, neque extra locum proprium possit esse. Secunda est, quia diffusio
lucis non est per multiplicationem alicuius materiae, cum lumen non sit
corpus; sed est multiplicatio formalis tantum; sicut est etiam in qualibet alteratione
et generatione, quod agens multiplicat formam suam in materia.
Alii vero alium modum adinveniunt: dicunt enim quod materia prima, quantum
in se est, caret omni quantitate et forma; ergo aequaliter se habet ad recipiendum
omnes quantitates, sicut ad recipiendum omnes formas. Unde quantumcumque
parum sit de materia prima in quovis parvo corpore, potest recipere
quantamlibet quantitatem; adeo quod ex grano milii totus mundus fieri potest.
Nec mirum, cum ex materia punctali totus mundus sit factus; cum enim materia
quantitate careat, indivisibilis est, et ad modum puncti se habens. Iste autem
modus multipliciter deficit. Primo, quia imaginatur indivisibilitatem materiae
ad modum puncti, ut sic ex materia mundus sit factus per quamdam quasi
extensionem, sicut si res parva in magnam extendatur. Hoc autem non est
verum. Materia enim dicitur indivisibilis per negationem totius generis quantitatis.
Punctus autem est indivisibilis sicut quantitatis principium, situm determinatum
habens. Unde ex materia res quanta efficitur, non per extensionem
(loquendo de materia prima) cum extensio non sit nisi eius quod alicuius quantitatis
erat, sed per quantitatis susceptionem. Secundo, etsi prima materia,
prout in se consideratur, nullam quantitatem habeat, non tamen sequitur quod
sit in potentia respectu cuiuslibet quantitatis imaginabilis. Cum enim quantitates
determinatae et omnia alia accidentia secundum exigentiam formae materiam
recipiant, eo quod subiecta materia cum forma est causa eorum quae
insunt, ut in 1 Physic. dicitur, oportet quod materia prima ad nullam
quantitatem sit in potentia, nisi quae competat formae naturali, quae in materia
|
|