saltem in famam violentus argutor
insurgere, et ipsam de motus cursilis, quam
naturaliter induit, velocitate damnare.
Nec in te modificare volumus intemperantiam
gratulandi, cum tuae virtutis constantiam,
ad haec et majora, sufficere confidamus.
Propter quod magisterium in hac parte non
approbes, ubi nullam, quam asseris, manus
artificis causam dedit: nec propter hoc idem ad
verecundiam notari te expedit, quam sumpsisse
te etiam supervacuum arbitramur. Cum
enim non nisi ex inferentis intentione procedat
injuria, illatam tibi contumeliam frustra
conquereris, quae ex nostra intentione non
prodiit et in conjecturam audientium non pervenit.
Sed si sumpta de prosperitatis hujusmodi
novae trepudiis occasione jocandi, plausus
tuos, quos justo te credimus exinde titulo
possidere, vel quorum in te titulum redegit bona
fides, caute ut scribis, admiscuisse te
juvenibus potuisti: et profecto, de tam
festiva jocositate relator existere, quem in senibus
prudenter consiliis, et morum novimus
gravitate completum. De felici vero
adventu nostro ad partes ipsas, quem multis
rationibus avidus et votivus exquiris, nihil tibi
ad praesens certum rescribimus, cum N. et
fideles nostros, quos e vestigio ad praesentiam
nostram pro pecunia missuros te asseris,
expeclantes: per ipsos tibi super hoc beneplacitum
|
|