super quibus omnibus Domnus Leonas
potenter obtinuit. Indeque judicio regalis Curiae
ab eodem Comite Boamundo reinvestitus
eas res accipiens possedit. Porro Comes Boamundus
cum iterum contra Monasterium Sancti
Clementis ageret ex consilio cujusdam militis,
qui Thomas de Venusio vocabatur, Monachos
de Obedientiis ejecit, ipsas sub laicorum procuratione
posuit, et ex omnibus rebus suae
terrae Piscariense Monasterium expoliavit.
Unde Fratres indignati Thomam ipsius nequi¬tiae
consiliarium excommunicantes quotidie in
ejus anathema tribus vicibus omnia Monasterii
signa pulsabant. Contigit nempe ipsum
Comitem cum eodem milite in Siciliam eo
tempore abire: Cumque Mesanam venisset
idem Thomas gravissimam infirmitatem incurrit,
ex qua nec dormire, nec etiam in lecto requiem
aliquam habere poterat. Dicebat enim,
quia sonitus omnium Campanarum Ecclesiae
Sancti Clementis erat in auribus ejus, qui dolorem
gravissimum dabat in capite, et somnum
repellebat ab oculis. Itaque sic percussus jacens,
et talibus ictibus mori timens, cuidam
Episcopo languoris sui periculum confessus est.
Episcopus autem ille causam omnem ex ejus
ore dignoscens, et quod pro suo malo consilio,
sicut supra dictum est, excommunicatus
esset, consuluit eum, ut daret operam emendationi.
Convocato denique praefato Comite,
et literis emendationis impetratis, statim ut
nuntius missus est, ut Ecclesiae et res supradictae
de terra Comitis Piscariensi Monasterio
sublatae redderentur, ipse Thomas convalescens
ab eadem infirmitate, virtute Dei et
Martyris placatione Clementis est liberatus.
Denique Comes Boamundus non multo post
ad mortem veniens, et de molestiis Ecclesiae
Sancti Clementis illatis, profundis suspiriis se recognoscens,
in ultimo testamento per manus
venerabilis Episcopi Johannis Signensis restituit
Beato Clementi Sanctam Crucem de Caramanico.
Et Sanctum Cesidium de Tocco, et quicquid
juris Sancti Clementis erat, et ipse molestaverat
in toto Manuplellensi Comitatu, in montibus
et planis, in lignis, et petris, in terris, et molendinis,
in hominibus, et eorum reditibus,
in Ecclesiis, et Ecclesiasticis censuris, reddidit,
et perpetim quietavit. Unde ab ejusdem
Coenobii Fratribus absolutus mortis debitum
solvit. His ita recuperatis Domnus Leonas
easdem res sine inquietudine tenuit, et pacifice
possedit usque ad tempus.
Rursus plures Sulmonensium civium divinitus
compuncti, quotidie res suas Sancto Clementi
porrigentes in suo Coenobio Monasticam vitam
eligebant. Qui vero fuerint et eorum nomina,
et possessiones in chartis exinde legitime
factis, et testibus idoneis roboratis, ac Monasterio
feliciter porrectis, pleniter inveniuntur.
Cum igitur apud Sulmonem, sicut dictum est,
possessiones Beati Clementis augmentarentur, et
Deo faciente vehementer excrescerent, Domnus
Abbas Leonas accepto fundo a regali Curia
construxit oratorjam domum in angulo
ipsius Civitatis, circa portam, quae dicitur
Maranesca, ut Fratres, qui pro negotiis et
eisdem rebus custodiendis et conservandis mitterentur,
haberent ubi psallerent, et in Officiorum
obsequiis se frequentius et liberius ibidem
occuparent. Porro in hoc facto Episcopis
Ecclesiae VaIvensis cupiditate ductis fortiter
eidem Abbati resistentibus Oratorium ipsum ad
|
|