Iohannes Berardi: Chronicon Casauriense

Pag 915


1176.
Quando vero fundamenta posuit, erat annus
Incarnationis Domini millesimus centesimus
septuagesimus sextus. Unde sic est versificatum.
Hoc templum primo Ludovic construxit ab imo,
Abbas quod clare Leonas cupiens renovare
Cum voto magno Domini fundavit in anno
Milleno seno centeno septuageno.
1182.
Senescente jam itaque Domno Leonate Abbate,
biennio ante mortem suam frequentes
patiebatur infirmitates: tempore vero Veris
subito gravissima et funerea pulsatus aegritudine,
astantibus omnibus Fratribus et flentibus
moriens, vjam universae carnis intravit, anno
Dominicae Incarnationis millesimo centesimo
octogesimo secundo; Abbatiatus autem sui
vicesimo septimo, octavo Calendas Aprilis,
die celeberrimo festivitatis gloriosissimae Virginis
Mariae, quo salus hominum ab Angelo sibi
fuit annuntiata. Quo etiam die in ipso anno
feria quinta Coena Domini celebrabatur.
Quam vero diem ipse clarissimus Abbas reverentius
atque devotius in suscipiendis pauperibus,
et ceteris ipsius diei Mysteriis, prae omnibus
diebus anni quandiu praefuit Ecclesiae celebrare
consuevit. Sepultus namque est in
Christo juxta parietem Ecclesiae in tumulo sibi
praeparato, ut ibidem a fratribus, quos educavit,
reverenti oculo videri possit indefinenter.
916
EPISTOLA ROBERTI COMITIS
Capitulo Santi Clementis post mortem
Domni Abbatis.
“ Robertus Dei et Regis gratia Comes
Casertae et Magister Justiciarius totius
Apuliae, et Terrae Laboris, Capitulo Sancti Clementis
de Piscaria amicis suis, salutem et
amorem. Nos audivimus et pro certo scimus,
quod Ecclesia vestra in manibus Domni
nostri Gloriosissimi Regis est. Quare manda mus
vobis, et ex parte Regia praecipimus,
ut si quid evenerit in Ecclesia vestra, quod
justitiae pertineat, scire faciatis Domno Comiti
Tancredo, aut nobis; et vos non constringatis,
nisi per nos de hoc, quod justitiae
pertinet. ”
CARMEN AUCTORIS
Santo Clementi.
Clemens ob lumen scriptum tibi tolle volumen
Hac ut scriptura tua sint in lumine jura:
Scriptis noscantur, quae sunt tua iura legantur.
Sit liber gratus, quem servulus est operatus.
Cui tu sis clemens proprio de nomine Clemens:
Perpetuis annis Fratris memor esto Johannis.

Torna all'inizio