" Mento" : quia, licet omnis homo sibi longam c.95v.b
promictat vitam, ipse tamen diuturnitatem mentitur.
Per " oculos flammeos" datur intelligi quod mors omnia
solvit, sicut ignis est omnium corporum consumptivus.
Per " sordidum amictum" putredo datur intelligi,
a qua defunctorum corpora inquinantur et sic aspicimus
quod omnis pulchritudo per mortem defugit. Et bene dixit
" amictum" qui est vestis brevis//vix anum tegens c.96r.a
ut monstraret brevitatem vite. Per " nodum" intelligitur
corporis et anime ligatura. " Dependet deorsum" : pendet
semper se inclinans ad corrupcionem. " Ratem" , vitam
seu corpus humanum. " Subigit" : subigere est pedibus
conculcare; nam, merso in aquis capite conti et firmatis
pedibus, navis pellitur. " Ministrat" : ministerium suum
facit. Et " ferruginea" : ferrei coloris, idest nigra, quia naturaliter
mors omnibus pavor est, sicuti niger color nobis
terrorem incutit. " Subvectat" : vehit totum onus carnis.
" Corpora" : res corporeas, idest corruptibiles. " Cimba"
est parva navis, quasi dicat omnis brevis langor amplum
vehiculum est ad mortem. " Cruda" quia cuilibet
|
1
5
10
15
20
|