cum ipsis rebus securiter ubi voluerint absque omni contrarietate 
nostra et de posteros nostros. si vero ipsis, qui supra Iohannes, 
et Andrea, et Sicardo, et Urso, et Sappatino et illorum heredibus 
non compleverint nobis vel ad posteros nostros vel ad pars iam 
dicti nostri monasterii ea omnia, qualiter superius legitur, viginti 
bizantos solidos pena se et suorum heredibus nobis vel ad posteros 
nostros et ad pars iam dicti nostri monasterii componere obligaverunt, 
et omnia nobis complere obligaverunt, in suprascripta guadia, 
et se ipsis mediatores ad pignerandum nobis ipsi omnes prenominati 
per singuli per se mediatores prenominata omnia causa suorum, 
usque ad legem. tamen completi suprascripti anni, in antea si voluerit, 
illi ipsas tenere debeat, ipsas tenere et laborare in omni 
racione et ordine, sicut superius legitur. Scripsi ego Cennamus 
clericus et notarius interfui. Ego Maio iudex. Ego Petrus clericus 
et notarius. Ego Ursus notarius. Ego Agenolfus. 
DE CALINOLE LOCO AQUARU ARPANI. 
IN nomine domini salvatoris nostri Iesu Christi Dei eterni. Tricesimo 
quinto anno principatus domni Pandulfi gloriosi principis, 
et decimo anno principatus domni Landolfi eius filio, mense februario, 
sexta indiccione. Brevem factum a me Toto, presbiter 
et monachus, custos et rector ecclesie Sancti Ylarii, subdita monasterio 
Sancti Vincencii, situs super Vulturni fiuminis fontes, ubi 
domnus Paulus abbas regimen tenere videtur, de eo quod presencia 
Aldefride clerici et iudici et aliorum testium, mecum habendo 
Sikenolfus advocatorem predicti monasterii Sancti Vincencii, guadiam 
nobis dederunt unanimiter Leo filius quondam Poti, et Iohanne
  |  
  |