et importabile et supra vires humane miserie, et maxime temporis  
huius. Unde per his triginta annis, forte anni tres, menses,  
videlicet, triginta sex, accipiendi sunt, et pro allis triginta sex menses,  
et hoc sit quod ait Dominus: «propter electos breviabuntur dies illi».  
Non solum autem propter hoc; verum etiam, ut accidat sicut in diebus  
Noe et Loth, «ut cum dixerint homines pax et securitas, tunc 
illis, iuxta Apostolum, repentinus superveniat interitus». Quia vero  
quadraginta tricenarii designati in diebus quadraginta in consumatione  
sunt, quocumque modo due iste generationes consumande sint,  
restat omni modo, ut post ipsas, pascalis quedam sequatur solempnitas,  
et in omni tempore, quod sequetur usque ad vigiliam pentecostes;  
alleluia cantetur. Designat enim hec vigilia laborem ultimum  
Ecclesie, quod erit in diebus Gog. Quod autem post erumpnas  
illas daturus sit Dominus Spiritum sanctum electis, Jezechiel propheta  
luculenter edisserit, qui postquam scribit Gog et mala que  
facturus est domui Israel que conversa erit, non iam incredule  
sed fideli, sed tamen precanti Domino sicut et nos facimus  
hodie, necnon et ruinam ipsius Gog et exercitus eius, loquitur ad  
extremum, non ipse sed per eum Dominus, et dicit: «hec dicit Dominus:  
reducam captivitatem Iacob, et miserebor omni domui Israel,  
et assumam zelum pro nomine sancto meo. Et portabunt confusionem  
suam, et omnem prevaricationem, qua prevaricati sunt in
  |  
  |