Paulus Diaconus: Historia Langobardorum

Pag 128


34. Hac aetate Iohannes Consinus invasit Neapolim. Quem de eadem civitate
non multos post dies Eleutherius patricius expulit eumque interfecit. Post haec
isdem Eleutherius patricius eunuchus imperii iura suscepit. Qui dum a Ravenna
Romam pergeret, in castro Luceolis a militibus interfectus est, caputque eius Constantinopolim
imperatori delatum est.
35. Hac etiam tempestate misit rex Agilulf Stablicianum notarium suum Constantinopolim
ad Focatem imperatorem. Qui rediens cum legatis imperatoris, facta
pace annuali, Agilulfo regi idem legati imperialia munera optulere.
36. Focas igitur, ut praemissum est, extincto Mauricio eiusque filiis, Romanorum
regnum invadens, per octo annorum curricula principatus est. Hic rogante
papa Bonifacio statuit, sedem Romanae et apostolicae ecclesiae caput esse omnium
ecclesiarum, quia ecclesia Constantinopolitana prima se omnium ecclesiarum scribebat.
Idem alio papa Bonifacio petente iussit, in veteri fano quod pantheum vocabatur,
ablatis idolatriae sordibus, ecclesiam beatae semper virginis Mariae et omnium martyrum
fieri, ut, ubi quondam omnium non deorum, sed demoniorum cultus agebatur, ibi deinceps
omnium fieret memoria sanctorum. Huius tempore Prasini et Veneti per
orientem et Aegyptum civile bellum faciunt ac sese mutua caede prosternunt. Persae
quoque adversus rem publicam gravissima bella gerentes, multas Romanorum provincias
et ipsam Hierusolimam auferunt. Et destruentes ecclesias, sancta quoque profanantes,
inter ornamenta locorum sanctorum vel communium etiam vexillum dominicae crucis
abducunt. Contra hunc Focatem Eraclianus, qui Africam regebat, rebellavit, atque
cum exercitu veniens, eum regno vitaque privavit remque publicam Romanam Eraclius,
eiusdem filius, regendam suscepit.
37. Circa haec tempora rex Avarum, quem sua lingua cacanum appellant,
cum innumerabili multitudine veniens, Venetiarum fines ingressus est. Huic Gisulfus
Foroiulanus dux cum Langobardis, quos habere poterat, audacter occurrit; sed quamvis
forti animositate contra inmensam multitudinem bellum cum paucis gereret, undique
tamen circumseptus, cum omnibus pene suis extinctus est. Uxor vero eiusdem Gisulfi
nomine Romilda cum Langobardis qui evaserant sive eorum uxoribus et filiis qui in

Torna all'inizio