: Formularium florentinum artis notariae

42


necessariis; que omnia et singula facere et observare
promisit et iuravit eidem, nisi remanserit evidenti inpedimento
vel termini mutatione, ita quod de termino
in terminum, et, eo transacto, infra .VIII. dies proximos
recuperando, eodem modo facere et observare teneatur.
Unde pro hiis omnibus et singulis observandis sic, confessus
est recepisse, et apud se habere ab eo, pro arris
sponsalitiis, libras tot denariorum pisanorum, ea conditione
et pacto quod, si ita non observaverit in totum,
ut dictum est, ei dare duplum predictarum arrarum
sponsalitiarum et duplicatas reddere et restituere, scilicet
libras tot, et dampna et expensas resarcire, et post
hec ex pacto firma tenere, sub ypotheca rerum suarum,
ren(umptians) et cetera.
DE FIDEIUSSORE.
Insuper talis pro Martino, et eius rogatu et mandato,
fideiubens in omnem predictam causam, promisit I. se
facturum et curaturum ita quod predictus M. faciet et
observabit in totum, ut supra promisit; alioquin: ei reddere
et restituere predictas arras duplicatas, scilicet
libras tot, et dampna et expensas resarcire, et post hec
ex pacto firma tenere, sub ypotheca rerum suarum,
ren(umptians) et cetera.
DE FIDEIUSSORE.
Insuper talis pro Iohanne, et eius rogatu et mandato,
in omnem predictam causam fideiubens, promisit dicto
M. quod faciet et curabit ita quod idem Iohannes faciet
et observabit [in omnibus et] per omnia ut promisit
supra; alioquin: promisit ei dare et restituere predictas
arras duplicatas, scilicet libras tot, et dampna, et post
[et cetera], et ren(umptians) et cetera.
DE DOTRINA HUIUS ARTIS ET OFFITII NOTARIE.
Vel talis tutor et mundualdus, vel talis et talis tutores
et mundualdi legittimi vel dativi vel testamentarii talis

Torna all'inizio