ad Dei evangelia nos vobis satisfacimus, ita vero ut quando 
volueritis, ut illum vobis defendamus, ideo per vicem quem fuerit 
hoporteret, mittite aput nos vel aput nostros heredes ipse monimina 
ante iudice[m] non sit cassate nec falsate, et nos et nostris 
heredibus illud antistare et defendere supradicte sancte ecclesie Sancti 
Vincencii et ad eius rectoribus sicut supra repromisimus, et obligati 
sumus. post finem exinde facta per omnem vicem cartule 
ipse in eodem [.....] sancto loco et ad eius rectoribus remittere 
debeamus, quali[ter] ille nobis dederitis. et si per vos ipsos 
exinde auctores et defensores fieri volueritis, ideo firmam tribuimus 
licenciam, ut potestatem habeat ipsam [.....] sanct[am] ecclesia[m] 
et eius rectoribus, quando oportuerit cum supradicta cartula 
vice nostra, ex eadem nostra offercione causare, et cum vestris 
causatoribus inde contendite, et omne definicionem inde faciatis, sicuti 
nos facere debuimus, et securiter possidete per eadem obligata 
pena, et hanc cartulam offercionis in eo tinore firmam et stabilem 
permaneat in perpetuum. Et omnia predicta, per salvacione anime 
mee et pro remedium anime Potefrit vir meus, et domni Magenolfi 
socrus meus libenti animo fecimus, in eo modo te Iohannes 
clericus, atque notarius scribere rogavimus. Actum in Boiano feliciter. 
† Ego qui supra Aczo iudex. † Ego Trisigio iudex. † Ego 
Mainardo. † Ego Adenolfus. 
HIC eciam plures hereditates huius monasterii recollegit. 
obiit .II. kalendas decembris, anno Dominice incarnacionis 
millesimo .XI., indiccione .VIIII. Otto tercius imperator obiit. 
Enricus dux consobrinus eius fit rex. Hoc tempore monasterium
  |  
  |