Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

141


insipidos, idest delitiosos, nec homines serpentinos, idest avaros.
propter quod dicit Dominus in Evangelio: "Habundavit iniquitas
et refrigescet caritas multorum". hodie siquidem habundat
iniquitas in subditis et refrigescit caritas in prelatis. et bene dixit
Dominus "refrigescet". sunt enim multi rectores et prelati, qui in
principio sui regiminis sunt multum calidi, in medio sunt tepidi, in
fine vero efficiuntur frigidi. multi namque sunt, qui in principio
sui regiminis sunt valde magnanimes et constantes ad vitia
ulciscenda. in medio autem sui regiminis sunt tepidi et negligentes,
ita quod multa mala dissimulant et impunita transire dimittunt.
in fine autem sui regiminis omnino sunt frigidi et
de regimine nichil curant. tales non possunt dici rectores et prelati,
sed Cimere. Cimera enim secundum philosophos et poetas
non est animal verum, sed ymaginatum. ymaginati sunt enim
philosophi et poete quoddam animal, quod in prima parte sui
habebat similitudinem leonis, in media parte habebat similitudinem
capre, in ultima parte habebat similitudinem serpentis.
et tale animal appellaverunt Cimeram. leo autem est animal
calidum, capra est animal temperatum, serpens est animal frigidum.
illi igitur rectores et prelati sunt Cimere, qui in principio
sui regiminis tanquam leones sunt magnanimes et feroces. in
medio, tanquam capre, efficiuntur temperati, idest tepidi et negligentes.
in fine, tanquam serpentes, efficiuntur frigidi et nichil
curantes. propter hoc dixit Dominus in Apocalipsi
cuidam prelato, qui prius erat multum fervens, sed postea factus erat

Torna all'inizio