Papias: Ars Grammatica

Pag 261


mores"; est et optandi, ut "adsis o tantum". 90 Demonstratiua, ut
"en", "ecce". 91 Persone sunt, ut "meatim", "tuatim", "suatim". 92
Electiua, secundum Donatum, "potius", "immo", "quam", "magis",
que Priscianus in comparatiuis comprehendit. 93 Sciendum est
quedam etiam, sicut in nomine, esse polionima, ut "o", "quo",
"qua", et sinonima, ut "nunc", "modo", "iam".
94 De ordine id dicimus, quod aptius preponuntur, sicut adiectiua
nomina: "bonus homo bene legit"; licet tamen hec et illa prepostere
dici, exceptis monosillabis "non", "ne", "dum" et "cum" temporali,
"per". 95 Demonstratiua quoque et interrogatiua preponuntur
uerbis, ut "en", "ecce", "cur", "quare"; sic hortatiua, similitudinis.
uocandi, optandi.

Torna all'inizio