Ad quintum dicendum, quod quamvis Deum omnes videant, non tamen ipsum
comprehendunt; et ideo non oportet quod omnia omnes in ipso cognoscant: et
propter hoc non removetur quin unus Angelus, qui aliquid in Verbo Dei cognoscit,
possit quantum ad hoc alium illuminare Angelum qui hoc in Verbo Dei non
cognoscit.
Ad sextum dicendum, quod sicut in corporalibus illud quod est in actu, agit per
hoc quod educit potentiam patientis in actum; ita etiam cum intellectus inferioris
Angeli sit in potentia respectu quorumdam, poterit per superiorem Angelum,
qui est in perfectiori actu, reduci in actum similem, non per creationem alicuius
novi luminis, nec per hoc quod idem numero lumen quod est in superiori, recipitur
ab inferiori. Nec oportet esse aliquod medium deferens virtutem agentis:
quia in eis falso imaginatur quis distantiam situalem, sed quod est in corporibus
situs, hoc est in spiritualibus ordo, secundum Augustinum.
Ad septimum dicendum, quod perfectio hic dicitur illud ad quod terminatur
motus illuminationis; non autem perfectio gloriae vel naturae.
Ad octavum dicendum, quod istae tres actiones quandoque coniunguntur, et
ideo non differunt nisi secundum rationem: quia omnis perfectio in hoc quod
perficit, illuminat et purgat, et omnis illuminans purgat; sed non convertitur, ut
patet praecipue in nostra hierarchia secundum Dionysium: non enim quamlibet
purgationem sequitur luminis receptio, sed perfectam: et similiter non quamlibet
illuminationem sequitur perfectio cognitionis, sed consummatam.
ARTICULUS 3
Utrum hierarchia angelica dividatur convenienter
in tres hierarchias et novem ordines.
Ad tertium sic proceditur.
1. VIDETUR quod inconvenienter dividatur angelica hierarchia in tres hierarchias,
et in novem ordines. Aut enim illa divisio est per divisionem totius integralis
in partes, vel generis in species. Primo modo non dividitur, quia definitio
communis non conveniret partibus, sicut definitio domus non convenit parieti:
nec item per modum generis, quia non omnes ordines aequaliter se habent ad
participandum rationem hierarchiae. Ergo videtur quod nullo modo possit esse
competens divisio.
|
|