Bonifacius Veronensis: Eulistea

Pag 19


Vix duo que distant per milia menibus urbis;
Illius et cultu cuius solepnnia festo,
Electaque die fiebant ludrica multa:
Ad quam sepe aties externis venerat horis
Pugnandi causa, sed nondum moveri hebat.
Ulmus ibi post bella tamen que gesserat hostis,
In quibus occubuit letali vulnere pulsus,
Est primum gavisa arbor cognomine Flore.
Hic, quam succidi iussit Perusinica turba,
Despectu amici, non hac contempta remansit,
Usque sed ad portas properavit bellica, pilum
Infigens aste, frangensque astilia plura.
Illic nullo potens, illic et filius eius,
Cui fortis nomen, comitati nomina cursu
Limphato per castra ruunt, et fracta relinquunt.
Hiis, Tribalde, tuis sic es gavisus in hoste
Expulso campis, et adhuc sudantibus armis,
Illic atque putat graviora tulixe: sed aër
Nubibus obtusus, nebuleque per arva cadentes
Obtenebrant visus, atiesque lumina fuscant,
Sic ut vix videant semet; voluitque iuvare
Oppressos fortuna suos nequaque perirent,
Parte sua didicitque modum reperire salutis.
Hec ubi dispectos ibi consolidare medelis
Phas fuit, atque pium miseris labentibus evi
Auxilio quocumque modo succurrere lapsis.
Non Deus ex toto perdit mortalia culpis:
Parcit et expectat, et consolamina mittit.
Sic fortuna facit plerumque in casibus altis;
Et sic victor agit, ac inquid: - Si deus hostis

Torna all'inizio