Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 862


4. Praeterea, ad generationem rerum naturalium non tantum sunt necessariae
virtutes activae, sed etiam passivae. Cum ergo in seminalibus rationibus virtutes
passivae non includantur, videtur quod praeter rationes seminales etiam
aliae rationes rebus inditae debeant dici.
5. Praeterea, in natura inferiori effectus non procedunt ex suis causis ut semper
vel necessario, sed ut frequenter. Cum ergo in littera describantur rationes
seminales secundum quas necesse est aliquid fieri, videtur quod ad minus in
natura inferiori rationes seminales positae non sint.
SED CONTRA: quia, ut dicit Gregorius,
benedictio Dei dicitur bonorum eius collatio et eorumdem multiplicatio. Cum
ergo Deus legatur Gen. 1 sua opera benedixisse, videtur quod eis dederit virtutes
quibus fieret eorum multiplicatio. Hoc autem importat ratio seminalis. Ergo
rationes seminales a Deo rebus inditae sunt.
Praeterea, Deuter. 32, 4, dicitur: «Dei perfecta sunt opera». Perfectum autem
unumquodque est, ut in 4 Meteor. dicitur, quando potest alterum tale producere
quale ipsum est. Ergo virtutes quibus hoc fieri possit, rebus attributae sunt,
et hae sunt rationes seminales: ergo etc..
Solutio
Respondeo dicendum, quod emanatio creaturarum a Deo est sicut exitus artificiatorum
ab artifice; unde sicut ab arte artificis effluunt formae artificiales in
materia, ita etiam ab ideis in mente divina existentibus fluunt omnes formae et
virtutes naturales. Sed quia, ut Dionysius dicit, «ea quae sunt
causatorum abundanter praeinsunt causis», formae receptae in materia non
adaequant virtutem vel artem increatam a qua procedunt; unde apud artificem
remanet ex arte sua virtus aliquid aliter operandi circa ipsa artificiata, quibus
virtus artis alligata non est: et similiter in virtute divina est ut aliquid rebus
creatis addat vel mutet vel abstrahat. In duobus autem differt operatio Dei ab
operatione artificis. Primo ex parte materiae: quia cum artifex materiam non
producat, sed ex materia data operetur, potentiam materiae non confert ad recipiendum
formas quas materiae inducit, nec inferre in materiam potest; Deus
autem, qui totius rei auctor est, non solum formas et virtutes naturales rebus
contulit, sed etiam potentiam recipiendi illud quod ipse in materia facere vult.
Secundo ex parte formae: quia formae quas inducit artifex, non producunt sibi
similes: quia lectus putrescens non pullulat in lectum, sed in plantam, ut ex
1 Physic. patet: formae autem naturales sibi similes producere possunt;
et ideo proprietatem seminis habent, et seminales dici possunt. Formae autem

Torna all'inizio