Ioachim de Flore: Dialogi de prescientia Dei et predestinatione electorum

Pag 118


experientia rei: Euge, serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super
multa te constituam
. Cumque se esse perpenderit super multa constitutum, non
extollatur quasi se aliquid esse putans, set dicat iterum in corde suo: Quid habes
quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis?
Si
videt peccatorem, non despiciat in corde suo, set respondeat sibi ipsi et dicat:
«Unde tibi hoc, ut habeas tu quod ille non habet?» Et hec dicens debet recurrere
ad reatum conscientie sue et, si forte tale aliquid non invenerit in se, multo
amplius timeat occulta vitia cordis sui et datam Domini sententiam de phariseo
atque publicano. Hanc, inquam, pugnam habere oportet continue eos qui iam
per Dei gratiam induti sunt virtute ex alto ; alioquin, si sic se ipsum diiudicare
negligit et elevans in altum cornu suum usque ad id ascendit superbia eius, ut
dicat sicut nonnulli correctori suo: «Deus omnia potest, faciat me humilem si
vult», sciat quod plerumque facit Deus humilem eum qui ambulat in superbia,
sicut scriptum est: Hunc humiliat et hunc exaltat . Set videat utrum debeat de
hac humilitate letari. Et quidem Deus non tantum iuste, set misericorditer humiliat
quem humiliat, auferens ei quam ipse dederat gratiam sanctitatis, ut videlicet
salvetur peccator penitens qui peribat, ut ita dixerim, inpenitens iustus. Iustus,
dico, quoad munditiam et decorem virtutum, inpenitens quoad superbiam, que
eum acsi quedam febris acuta manens intrinsecus occidebat. Set qui culmen
sanctimonie perdidit et utique sua culpa, quomodo gaudere poterit si sane mentis
est, qui idcirco superbam perdidit iustitiam ut tristetur et contristatus humilietur,
ut humiliatus sanetur?

BENEDICTUS: Et quare contristari oportet, aut que causa est tristitie ei qui
idcirco prosternitur ut sanetur?

Torna all'inizio