Salimbene de Adam: Cronica

Pag 72


et in opera manuum eius destrues illos et non edificabis eos. Quare?
Quia obliti sunt Deum, qui salvavit eos, qui fecit magnalia in Egypto,
mirabilia in terra Cham, terribilia in mari Rubro. Non sunt recordati
manus eius, die qua redemit eos de manu tribulantis
. Ideo,
dilecte fili, de Iudeis optime dixit apostolus meus Paulus, in prima
ad Thessalo. II, quod Iudei Dominum occiderunt Iesum et prophetas
et nos persecuti sunt, et Deo non placent et omnibus hominibus
adversantur, prohibentes nos gentibus loqui, ut salve fiant, ut impleant
peccata sua semper. Pervenit enim ira Dei super illos usque in finem
.
Quod autem Iudei querunt de me, utrum iustus sim necne, satis
legerunt. Unde Iere. XII: Iustus quidem tu es, Domine. Et
Propheta: Iustus Dominus et iustitiam dilexit; equitatem vidit
vultus eius
. Et iterum: Iustus es, Domine, et rectum iuditium
tuum
». Et respondi et dixi: «Domine, istas auctoritates intelligunt
Iudei de Deo qui legem Moysi dedit, et non de filio Marie,
quem occiderunt suspendentes in ligno». Et Dominus dixit:
«Et tu non legisti a me dictum: Ego et pater unum sumus, et
omnia que habet pater mea sunt?». Et respondi et dixi: «Domine,
legi et bene legi, sed Iudei nolunt credere tibi. Dic ergo
apertius, ut vincantur et confundantur. De te enim scriptum est:
Iustificeris, Domine, in sermonibus tuis, et vincas, cum indicaris».
Et ait Dominus: «Ysaias de me scripsit, LVII: Iustus perit,
et nemo est qui recogitet in corde suo; et viri misericordie colliguntur,
quia non est qui intelligat. A facie enim malicie collectus est iustus
.
Centurio quoque de me dixit, Luc. XXIII: Vere hic homo iustus
erat
. Et Iacobus ait ultimo: In die occisionis adduxistis et occidistis
iustum, et non restitit vobis
. Unde Sapiens in Proverbiis
ait, XI: Si iustus in terra recipit, quanto magis impius et peccator?
A me quoque dictum est, Luc. XXIII: Si in viridi ligno hec
faciunt, in arido quid fiet?
Quod autem dicunt Iudei, quod
clamavi me derelictum, verum dicunt, quia dereliquit ýe pater,
ut ab eis occiderer. Uîde Iob dicit, XVI: Conclusit me Deus apud
iniquum
(scilicet Pylatum) et manibus impiorum me tradidit (scilicet
Iudeorum). Et Lucas in Actibus dicit, IIII: Convenerunt
enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Iesum,
quem unxisti, Herodes et Pontius Pylatus cum gentibus et populis

Torna all'inizio