Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

108


hec de curia, infecto negotio, redivimus et totum stolum
galearum iam de Ianua et de finibus recessisse invenimus. cum
igitur dominus admiratus ad partes Sicilie advenisset, vehementer
cum toto suo exercitu doluit quod ibi Venetos non invenit. quocirca
tam in portu Messano, quam alibi per dies .XVIII.
eos expectavit, omnibus Siculis admirantibus et pre admiratione
stupentibus et pre stupore quodammodo a se ipsis deficientibus de
stolo galearum tam magnifico, tam inclito, tam potenti. Sed
certe satis et diu expectare potuisset, quia de stolo Venetorum non
erat vox aliqua neque sensus. qui enim iactaverant se venturos
esse usque ad partes remotas Ianuensium, venire noluerunt
usque ad partes viciniores Siculorum. et qui dixerant quod portum
Ianue potenter intrarent, ipsi intra suum portum se viliter incluserunt.
Ianuenses autem adhuc ulterius processissent
et gulfum Venetorum intrassent, nisi quia iam tempus venerat
autumpnale. et quoniam tunc sepe fieri consuevit temporis mutatio,
ideo periculosa fuisset tam longa navigatio, propter quod
dominus admiratus cum stolo ad propria cum gloria multa
reversus est et a toto populo et clero et a nobis gloriose susceptus,
precedente salutifero Crucis vexillo, cum immenso gaudio
et triumpho. ideoque ipsis Venetis convenire potest verbum
sapientissimum Salomonis dicentis: "Nubes, ventus et pluvie

Torna all'inizio