Arnulfus Mediolanensis: Liber gestorum recentium

129


matris Romanum feliciter solidavit imperium. Exiens
vero a Germania Rome presedit, Apuliam Calabriamque
possedit multaque gessit insignia imperatoria maiestate
condigna. Huius tempore transfretantes Sarraceni mare
conati sunt Calabres fines invadere. Quibus ex adverso congressus
est imperator et ipse parvo licet suorum fultus
collegio. Quoniam vero paucorum ad plures impar solet
esse congressio, cum pugnasset multum, defecit ad ultimum.
Quid plura? Pugnando captus ad classes usque
protrahitur. Occupaverant enim hostes vicina maris littora.
Sentiens vero se, nollet vellet, transvehendum simulatis

Torna all'inizio