Matheus Bononinesis: Quaestiones super modos significandi et super gramaticam

Pag 153a2


< CAP. 5: DE PRONOMINE >
 
< UTRUM PRONOMEN SIGNIFICET SUBSTANTIAM
MERAM >
 
Consequenter queritur de modo
essentiali generali pronominis, utrum
pronomen significet substantiam meram
vel significat substantiam cum qualitate.
 
< 1-Quod non >
< 1-1 > Et ostenditur quod non significet
substantiam meram. Quod non significat
substantiam, probatio. Solum est substantia
triplex. Quedam est materia, quedam
forma, quedam aggregatum, sive compositum.
Quod non significet substantiam que est
forma, probatio, quia iam non posset significare
substantiam que est materia,
quod tamen falsum est, quia id idem significat

Torna all'inizio