408. Acer, Excusat patrem et matrem de heresi: materque in loco religioso sepulta est, nisi
fuit deuotata .
412. sed ego, De fide certa patris ipse testificatur.
413. Non fuit, Excusat se de sorore que data fuit nobilitati et non errori.
415. Non furit, Accusat cives de hoc quod non solum insurgunt in ipsum, sed etiam in curiam
romanam.
419. Par scelus, Quod dicit: sicut gigantes qui hedificando turrim voluerunt quasi celum impugnare,
non fuerunt sine pena, sic nunc isti volentes impugnare curiam romanam, puniri deberent.
420. Det, id est sustineat.
421. Sentiat etc., id est excomunicationem.
|
|