25. LANFR.  Non dijudicans corpus Domini , id est,  
non intelligentes corpus Domini in damnationem  
sumi ab indignis. 
26. AMBROS.  Quod si nosmetipsos . Hoc dicit, quia  
si nosmetipsi errores nostros corrigeremus, non a  
Domino judicaremur; et, quia, corripimur, tamen  
pro nobis est, ut timore ipso emendemur. 
27. LANFR.  Si quis esurit . Si quis, inquit, statutum, 
cogente fame, comedendi terminum, non potest  
exspectare domi suae, potius manducet; per horam  
(51) coenandi anticipet. 
CAP. XII.—1. LANFR.  De spiritualibus autem .  
Carnalia, inquit, vobis innotui, id est, idolothyta  
non comedere, mulieres intectis capitibus non orare.  
Spiritualia quoque volo vobis intimare, quibus vos  
modo Christiani facti obedietis; quia cum gentiliter  
viveretis, ad sacerdotum nutus simulacris obedienter  
serviebatis; quod scitis. 
2.  Ideo notum vobis . Quasi diceret: Quia in gentilitate 
etiam ad malum audientes fuistis, credo  
quod in fide Christi ad bona magis audientes sitis. 
3. AUGUST. ( expos. in Evang. Joan.  tract. 74 tom.  
IX)  Nemo potest dicere . Apostolica vox est.  Nemo  
dicit Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto . Et quis  
Dominum Jesum, nisi qui diligit [ adde , eum], dicit?  
si eo modo dicit, quo intelligi Apostolus voluit.  
Multi enim voce dicunt, corde autem et factis  
negant. 
4. AMBROS.  Nemo potest dicere . Ne hominum favorem  
existimarent in regula Christiana, et propter  
(51) Deesse videtur  tempus 
  |  
  |