Iohannes Monachus: Chronicon Vulturnense, II

Pag 33


fidelem et dignam personam, nomine Vuisenolfum, et direxit eum
missum super utramque terram, ut diligenter conspiceret atque
consideraret utrasque terras, ne forte melior esset illa commutacio
de illa, sed unum alterum ex predicta monasteria equalem daret,
atque coequalem reciperet. qui abiit, et reversus nunciavit ei, ut
supradicta terra iam fati monasterii eorum, que recepturi eramus,
nequaquam peior esset de ipsa terra nostri monasterii quam daturi
eramus, sed parem atque coequalem ac similem esset illa
commutacio, quam daturi cum illa commutacione, quam recepturi
eramus. supradictus vero catholicus patricius, audita equalitate,
hanc commutacionem fieri precepit, et ideo, ut commutacio ista
secundum legem fieret, convocavimus infra nobis Eponem iudicem
et Landepaldum, Madelfrid et Iohannem idoneos homines, qui se nobiscum
esse dixerunt, sicut in lege scriptum est de commutacione,
et ita firmavimus inter nos hanc commutacionis cartulam. iccirco
ego iam nominatus Iohannes, gracia Dei abbas, una cum
consensu fratrum et subscripcione monachorum, et erga mecum
habendo Lupum abbocatorem prefati nostri monasterii, per hanc
chartulam in commutacionem tradidi vobis supranominato domno
Godelperto venerabili abbati, ad possessionem iam fati monasterii
Sancti Vincencii, hoc est predictam terram iam dicti nostri monasterii
Sancti Benedicti de intro hanc Capuanam civitatem, que
esse videtur a parte de fluvio iuxta muros eiusdem civitatis, qui
habet finis: ab uno latere cum terra, que fuit de filiis et nepotibus
Magilei, et cum terra, quam nunc retinent filii Vuiselgari,
et alii vicini eorum; ex alio latere coniuncta cum trasenda huius
civitatis; unum caput tenet in platea huius civitatis, et in terra,
que fuit Magelberi; aliud caput tenet in terra, quam modo retinet
Alderadi clericus, et alii vicini eius: habet per singula latera in
longitudine pedes centum decem, et per singula capita per traversum
pedes centum, pedes ad manum Landonis senioris castaldei
mensuratum. hec autem terra, qualiter de fine in finem mensurata
est et indicata, totam et integram ipsam tibi in commutacionem

Torna all'inizio