Lanfrancus Ticinensis: Decreta Lanfranci pro ordine Sancti Benedicti

Pag 51


Ad Nonam duo maiora signa pulsentur. Ad Uesperas agatur de signis
et caeteris, sicut actum est ad Uesperas praecedentis diei. Post cenam
refectis seruitoribus colligant refectorarii mappas festiuas et bene plicatas
reddant celerario conseruandas; camerarius uero honestiora tersoria
accipiat et custodiat.

<DE FESTIS PRINCIPALIORIBUS>


Sunt aliae festiuitates, quae magnifice celebrantur, quamuis non aequaliter
superioribus. Sunt autem hae: Epiphania, Purificatio sanctae Mariae,
festiuitas sancti Gregorii, Annunciatio Christi, octaua dies Paschalis
solemnitatis, festiuitas sancti Aelfegi martyris, Ascensio Christi, festiuitas
sancti Augustini Anglorum archiepiscopi, octaua Pentecostes dies,
Natiuitas sancti Ioannis Baptistae, passio apostolorum Petri et Pauli,
Translatio sancti Benedicti, Natiuitas sanctae Mariae, festiuitas sancti
Michaelis, festiuitas Omnium Sanctorum, festiuitas sancti Andreae,
Dedicatio Aecclesiae.
Harum omnium festiuitatum praecedentibus diebus ornentur altaria,
presbyterium, chorus, membra monasterii ex utraque parte chori.
Pulsentur signa sicut in praecipuis festis. Accendantur duae partes
cereorum coronae presbyterii et omnia luminaria quae circa maius altare
sunt et cereus ante crucifixum. Antiphonae si propriae habentur, quibus
cantor praeceperit super psalmos imponant, sin autem, cum una antiphona
de ipsa festiuitate canantur. Responsorium duo in cappis. Antiphona
ad Magnificat bis dicatur; duo sacerdotes cappis induti ad thuribula,
sicut superius de praecipuis festiuitatibus dictum est.

Torna all'inizio