Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI. Tomus II

Pag 99

Tomus II


Cap. LXXI.
Friderico de Antiochia, ut assignet vicariam
cuidam, quem ipse praefecit in Capitaneum.
Cum de prudentia et fidelitate Jo. de N.
fidelis nostri, confisi, ipsum Capitaneum
loci ipsius duxerimus statuendum: tuae
fidelitati praecipiendo mandamus, quatenus eidem
Joanni fideli nostro, sic a Majestate nostra
Capitaneo ornato, statim receptis praesentibus,
Castrum ipsum, et Capitaniam, cum
captivis, armis, equis, et rebus aliis, ad
curiam nostram pertinentibus, quae in tua pro
parte nostra retines potestate, assignare procures,
eundem ut convenit instructurus, de ipsius
custodiae circumstantiis, qualitatibus hominum,
et moribus regionis: sicut ad honorem
et incrementum nostrae Celsitudinis, melius et
cautius videris expedire. Mandamus praeterea,
quod de omnibus et singulis, quae tibi assignaverimus
fieri, facias tria scripta consimilia ad
cautelam: unum quoque per te volumus nostrae
Camerae assignari: aliud vero penes te, et
aliud penes eundem Johannem fideliter conservari,
ut deponendi per vos ratiocinii nostri
ipsa similis conformitas habeatur.
Cap. LXXII.
Hominibus cujusdam Capitaniae, ut obediant
fideliter Capitaneo supradicto.
Cum de prudentia et fidelitate Johan. de N.
fidelis nostri, confisi, ipsum Castellanum
Castri nostri montis Flasconis, et

Torna all'inizio