Cap. LI.
Capitaneo, ut concedat licentiam Abbati vendendi
de bona sui monasterii, pro debitum monasterii
exolvendis.
Pro parte Abbatis et conventus monasterii
sancti Severi de Ravenna, nostrorum fidelium,
nostrae fuit Celsitudini humiliter
supplicatum, ut quia ipsum monasterium plurimorum
debitorum oneribus praegravatur,
cum ratione collectarum, quas ob vestrae reverentiam
Majestatis, de mandato nunciorum et
officialium nostrorum ipsarum partium, ipsis
nunciis nostris, ad opus nostrae Curiae, hactenus
se asserunt persolvisse; tum ratione aliarum
expensarum, pro ipsorum, et ipsius monasterii
necessitatibus multipliciter solutarum per
eos, de vendendis et alienandis ex possessionibus
ejusdem monasterii, pro ipsorum debitorum
satisfactione, modo debito facienda, de
nostra gratia concedere dignaremur licentiam
specialem; praesertim cum pro parte ipsorum,
Abbatis, et Conventus, in nostra praesentia
proponatur, per te dudum ipsis fore prohibitum,
de ipsis possessionibus nullatenus detrahendis,
sine mandato nostrae Celsitudinis speciali,
nos ipsorum supplicationibus benignius
inclinati, fidelitati tuae praecipiendo mandamus,
quatenus pro eisdem debitis exolvendis, ex quibus
facta tibi fuerat plena fides, et quae pro
ejusdem monasterii utilitate, et ipsorum, Abbatis,
et conventus, necessitatibus sint contracta,
usque ad eorum debitorum exonerationem,
|
|