Petrus Damiani: Epistulae

Pag 246


iuris est, audacter invadant. O felix misericordia, que de miseria quidem
nasceris, sed veram tuis executoribus beatitudinem paris! Tu negotiatrix
omni mangone prudentior, quae terrenis mercibus caelestia comparas, et
transitoriis aeterna permutas. Felices nundinae tuae, in quibus datur hospitium,
suscipitur habitaculum, praebetur panis exiguus, recipitur regnum,
porrigitur nummus, comparatur aula caelorum.
Inter ceteras ergo virtutes, venerabilis frater, quibus sanctitatis tuae
non ambigimus florere prudentiam, hanc specialiter arripe, in operibus te
pietatis exerce, misericordiae semper visceribus afflue, ut qui nunc
Christi pauperibus misereris, a Christo postmodum misericordiam
consequaris.

111.


Torna all'inizio