Ecce, ex his et similibus testimoniis veritatis excluditur singularis 
intellectus, a fide credentium, nec propterea quia creditur unus 
Deus negatur esse Deus angelus testamenti qui missus ostenditur a 
Patre, quia Abraam, ut supra monstratum est, tres vidit et tres 
quasi unum, immo ut vere unum adoravit. Quod si forte quia Scriptura  
non vocat Dei Filium angelum istum, qui utique et Deus et 
Dominus dictus est, esse Christum Dominum non putatis, non 
multum interest probare me velle hoc ad presens, cum utique non 
ad hoc simpliciter probandum his testimoniis usus fuerim, sed ad 
hoc tantum ut excludatur singularitas personarum. Probabitur 
autem melius, annuente Deo, esse videlicet et Christum Deum, 
cum de eius incarnatione inferius tractare ceperimus. Nunc locus 
est agere de Spiritu sancto quod vere ipse sit et quod non tacuerint 
de eo sancti Dei prophete.  
"Dixit Dominus ad Moysen: Congrega michi septuaginta viros 
de senioribus Israel, quos tu nosti quod senes populi sunt ac magistri,  
et duces eos ad hostium tabernaculi federis, faciesque ibi stare 
tecum, ut descendam et loquar tibi et auferam de spiritu tuo tradamque  
eis, ut sustentent tecum onus populi et non tu solus graveris". 
Infra: "Descendit Dominus per nubem et loquutus est 
ad eum auferens de spiritu, qui erat in Moyse, et dans septuaginta 
viris. Cumque requievisset in eis spiritus, prophetaverunt nec 
ultra cessaverunt. Remanserunt autem in castris duo viri, super 
quos requievit spiritus. Nam et ipsi descripti fuerant et non 
exierant ad tabernaculum. Cumque prophetarent in castris, cucurrit  
puer et nuntiavit Moysi dicens: Eldaad et Medad prophetant  
in castris. Statimque Iosue, filius Nun, minister Moysi et 
electus e pluribus ait: Domine mi Moyses, prohibe eos. Et
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20 
  
  
  
  
25 
  
  
 
  |