Hugo Falcandus: Liber de Regno Siciliae

Pag 67


dicens: hoc equitati congruere et regnantis esse maiestate dignum
propositum, ut qui fideliter ei diuque servierint, tandem
regie liberalitatis in beneficio non fraudentur; verum quia legatos
Venetiam curia mictendos esse providerit, et ad hoc ipsius Roberti
fidem et industriam constet esse perutilem, expedire ut
hanc prius legationem perficiat, quatinus et regi promotionis eius
uberior causa suppetat, et ille, peracta legatione, diuturni fructum
servitii post laborem gratius amplectatur. Quod ubi regi persuasum
est, illico Maio scripsit Petro de Castro Novo, qui tunc in
Apulia capitaneus erat, uti Roberto de Sancto Iohanne in Venetiam
transituro navem fragilem et vetustate dissolutam nautasque

1



5




10
Torna all'inizio