Bonifacius Veronensis: Eulistea

Pag 35


Spargere visa suum: sic miles, vulgus et omne
Augusti stabat. Sed ut aspis que modo natos
Amissos querit, tanquam Bellona per agros
Desevire solet, conspectibus hostibus, urens;
Utque Megera ferox, ac ut feralis Herinnis,
Heumenides quales, omnes qualesque silentum
Reges, cum mestas animas punire laborant,
Aut cum torquet eas Eacus; qualesque tiranni
Sicanii, quales Dyomedes, qualis et atrox
Ecelinus erat, memorat quam Marchia mesti:
Romulide tales in vencti voce tonantes: -
Hunc cur non aquile, cur non Germania frendens,
Saracy, Parthy, gens desperata, retardant?
Eggressus ausi veniant, illosque videre
Venimus, ut tergo non discant amplius illi
Insultare hosti. Maior suus ordo Quiritum,
Quam fuerit; proceres Regni de partibus adsunt;
Vicinius venere novo prestare iuvamen.
Accedant ergo, spectent ut prelia nostra,
Quos funesta tulit huc infortuna remotos.
Tempestiva nimis tunc est. - Germanus et omnis
Attonitus miles scitari et civibus ista
Cepit, et inde foret redeundi audatia tanta,
Tantus et excessus. Cui civis et unus et alter: -
Hec Heuliste tenent, bello qui magnus et acer
Rex fuit, atque sue patrie fundator et urbis,
Quamvis Persarum regem, Scireque fuisse
Fabula multorum recitet, divulget et ista;
Et regina lacus quam hanc struxisse feratur,
Et quamvis veniens Troyano sanguine purus,
Supponant alii, fuerit quod pinus Acthenis.
Set restat quod maius adest, magis atque timendum:
Et illis sanctus est, cuius ab Hercule forti
Descendens, nomen qui venit origine tanti:
Hic qui Telluris genitum matavit in ulnis,
Qui Troiam primus sotio cum Iasone vertit,
Cuius et auxilio tradiit Proserpina sede

Torna all'inizio