Paulus Camaldulensis: Donatus

Pag 108


De personis verborum
Cuius personae amo? Primae. Quare? Quia ipsa est, quae <de se>
loquitur: hoc autem de rebus. De dictione vero ita dici potest: prima
persona est, quia utimur a<d> dicendum de nobis ipsis, qui loquimur.
Amas cuius personae? Secundae. Quare? Quia ipsa est, ad quam
prima loquitur. De dictione ita: quia utimur illa ad dicendum de eo,
ad quem fit locutio.
Amat cuius personae? Tertiae. Quare? Quia tertia persona est, de
qua loquitur prima. Secundum dictionem hoc modo: quia utimur ea
ad dicendum de illo, unde fit sermo.
Quid est persona? Quae per se sonat et per se sonando se ipsam
vel aliam demonstrat.
Unde dicatur persona. Persona unde dicitur? A per se sonando.
Personae verborum quot sunt? Tres. Quae? Prima, secunda, tertia.
<De numero>
Cuius numeri amo? Singularis. Quare? Quia singulariter profertur.

Torna all'inizio