Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 446


Ad quintum dicendum, quod humana natura habet similitudinem cum accidente
in Christo, inquantum advenit divinae naturae post esse completum. Non enim
sequitur: Petrus est factus albus; ergo est factus; quia album diminuit de ratione
facti simpliciter: quod enim factum est, nunc est, et prius non fuit: non
autem sequitur, si prius non fuit albus, quod non fuerit simpliciter: quia album
advenit post completum esse: et ita non sequitur: «Deus factus est homo; ergo
Deus est factus simpliciter».
ARTICULUS 2
Utrum haec sit vera, «homo factus est Deus»
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR, quod haec non sit vera: «Homo factus est Deus». Dicit enim
Damascenus, et habetur in littera, quod non dicimus hominem deificatum. Sed
idem est dicere hominem deificatum et factum Deum. Ergo homo non est factus
Deus.
2. Praeterea, cum dicitur: «Homo factus est Deus», aut homo tenetur pro natura,
aut pro persona. Si pro natura, natura autem humana non est facta Deus, quia
nunquam est nec fuit Deus; ergo est falsa. Si pro persona, persona autem Filii
Dei fuit semper Deus: ergo nullo modo haec est vera: «Homo factus est Deus».
3. Praeterea, secundum Damascenum, homo et Deus communicant
sibi idiomata, ut quidquid dicitur de homine, possit dici de Filio Dei. Sed haec
est falsa: «Filius Dei est factus Deus». Ergo haec est falsa: «Homo factus est
Deus».
4. Praeterea, quia Deus factus est homo, possum arguere, quod Deus est homo
recens. Si ergo homo factus est Deus, homo erit recens Deus: quod est contra
Psalm. 80, 10: «Non erit in te Deus recens».
5. Praeterea, quod dicitur fieri aliquid, praesupponitur secundum intellectum
ad hoc quod fieri dicitur. Sed Christus non prius intelligitur homo quam Deus.
Ergo non potest dici, quod homo factus sit Deus.
SED CONTRA, Augustinus: «Talis fuit unio quae hominem faceret
Deum, et Deum hominem».
7. Praeterea, homo est Deus, et non semper fuit Deus. Ergo factus est Deus.
8. Praeterea, factio quae importatur per participium, secundum rem non ponitur
in Deo, sed in humana natura. Sed homo significat humanam naturam. Cum
ergo hoc participium ponat rem suam circa subiectum in comparatione ad
praedicatum, videtur quod magis sit haec vera: «Homo factus est Deus, quam
haec: Deus factus est homo».

Torna all'inizio