Iacobus de Dinanto: Ars Aregandi

Pag 126


ut usitata <sit> uerborum consuetudo; tertio, ut non apparata uideatur
oratio esse.
(18.) Dictum est quibus modis exordium fieri debeat, hoc est que sunt
condiciones exordii laudabiles. Nunc uidendum est que uicient exordium.
Sunt autem VII. Primum uiciosum exordium est quod in plures causas
accomodari potest, quod uulgare dicitur. Secundo uitiosum est exordium
quo nichilominus aduersarius uti potest, quod commune appellatur. Tercio
uiciosum est illud quo aduersarius ex contrario poterit uti. Quarto uiciosum
est quod nimium apparate propositum est. Quinto uiciosum est quod nimium
proprie cohereat cum narratione. Septimo et ultimo uiciosum est
exordium quod neque beniuolum neque docile neque attentum faciat
auditorem.
(19.) Tria conuenit habere narrationem, ut sit breuis, ut sit dilucida,
ut sit uerisimilis.
Breuis erit, si inde incipiemus narrare unde necesse erit; et si non ab
ultimo initio repetere uolemus; et si summatim, non particulariter, narrabimus;
et si non ad extremum, sed usque quo opus erit, persequemur; et
si translationibus nullis utemur; et si non deherrabimus ab eo quod cepimus
exponere; si exitus rerum ita exponemus ut ante quoque que facta
sunt fieri possunt, tamen et si nos reticuerimus; quod genus est, si
dicam me ex prouincia rediisse, profectum quoque in prouinciam intelligatur.
Et omnino non modo id quod obest, si id quod neque obest neque adiuuat
sacius est preterire. Et ne bis aut sepius idem dicamus, cauendum est
etiam ne id quod supra semel diximus deinceps repetamus.
(20.) Verisimilis narratio erit, si, ut morum, ut oppinio, ut natura
postulat, dicemus; si spacia temporum, dignitas personarum, consiliorum
rationes, locorum oportunitates constabunt, ne refelli possit aut
temporis parum fuisse, aut causam nullam, aut locum ydoneum non
fuisse, aut homines ipsos facere aut pati non potuisse. Si uera res
erit, nichilominus hec omnia conseruanda sunt; nam sepe ueritas, nisi

Torna all'inizio