Guillelmus Lucensis: Comentum in tertiam Ierarchiam Dionisii que est De Divinis Nominibus

Pag 5


[1]
Nunc autem, o beate, post theologicos caracteres. Theologicos caracteres
appellat symbola vel imagines vel corpora illa, <quibus> , quibusdam
corporalibus et sensibilibus ac visibilibus litteris, VII ecclesiastica sacramenta,
baptismus, crisma, eucharistia, confirmatio, coniugium, penitentia,
in superiori Ierarchia, que est de celesti pontificatu, significantur. Beatum
vocat sanctum Thimotheum, cui omnia hec ierarchica studia destinat.
In divinorum nominum replicationem, quantum licet, transeamus. Tractaturus
de divinis nominibus, id est de virtute divinarum nominationum,
noluit ipsa vocabula, quibus una et eadem ac ipsa excellentissima nominatur
divinitas, multitudinem seu pluralitatem sed replicationem appellare.
Non enim vocum sepe replicata prolatio, sed dictionum varia significatio
numerum facit. Siquidem non si multa et diversa prolatio,
idcirco multa et diversa erit significatio. Non enim sermoni res, sed
rei est sermo subiectus. Una igitur nature significatio nominationum
replicationem, diversa vero natura sepe facit in dictionibus numerositatem.
Denique licentiam divinorum nominum capessurus archana perflagitat,
quia citra humanam naturam existit, ut super se homo ad divinita<ti>s
excelsa rapienda nisi previo Dei Spiritu quantocumque mentis
acumine raptetur. Unde Apostolus ad Chorintios scribit: «Que Dei
sunt, nemo cognovit nisi Spiritus Dei».
Sit autem et nunc nobis eloquiorum lex prefinita. Metam sibi terminumque
assumpti ponit itineris divinorum eloquiorum auctoritatem,
ut nil citra vel ultra humano more de Domini numquam visa natura
dicere audeat, quam ipsa lex sacrorum eloquiorum sibi prefixerit et
prefigendo prefinierit. Quasi dicat: ipsa lex sacrorum eloquiorum, ipsa
fides sancte Scripture principium sit nobis finisque dicendi.

Torna all'inizio