Petrus de Vinea: Epistole stravaganti e altri componimenti

Pag 417


Et fratrum consilio diu exulatam
Revocet concordiam a nobis optatam;
Ipsorum a curia turbam effrenatam
Pellat ut custodiat pacem illibatam.
Equus meus debilis et fessus anhelat;
Campum non deficere, sed vires revelat
Nec suarum virium parvitatem celat
Timensque deficere, cursum, non protelat.
n. 104
Cum plurima tempora sint transcursa quibus nemini
fuerunt nostri cordis intima revelata, non potest a nobis
celebrari silentium quod doloris et tristiciae parit et
peperit incrementum.
Vix celare potest intima cordis amor
et
Occultare nequit sua lumina proximus ignis.
Ignis enim dilectionis vestrae in meo pectore diutius occultatus
laesionis incendio suaderet infundi. Nam quanto
magis tegitur, tanto vehementius diligentis animus cruciatur.
*/
Quoque magis tegitur, tectus magis exuat ignis.

Torna all'inizio