Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

116


sit ignoramus; rogamus tamen Deum ut, si aliquando
mutari debuerit, semper in melius permutetur. sed nichil obest
regi per consules vel per potestates vel capitaneos vel
abbates, dummodo res publica bene regatur. super hoc autem
ponere possumus tale exemplum, quod etiam sanctus Augustinus
in parte tangit. si enim aliquis homo habet tres claves alicuius
porte sive ianue, una quarum est aurea, alia argentea, tertia
lignea, respiciendo quidem ad pretiositatem materie,
melius valet clavis aurea et argentea, quam lignea; sed [si] lignea
melius aperit ianuam, melius valebit lignea, quam aurea et
argentea, quantum scilicet ad officium aperiendi. ponamus igitur
tres homines, quorum unus multum est potens, iste est quasi
clavis aurea; alius multum est dives vel sapiens, iste est quasi
clavis argentea; alius est pauper et conditionis infime, iste
est quasi clavis lignea. certum est autem quod, quantum ad
extimationem mundi, plus valent et plus extimantur potentes et
divites, quam pauperes. sed si pauper melius et iustius rempublicam
regit quam potens vel dives, iste debet melior reputari,
quantum scilicet ad officium presidendi. de hoc habemus
exemplum in veteri Testamento. ibi quidem duo erant, unus

Torna all'inizio