Ioachim de Flore: De vita Sancti Benedicti et de officio divino secundum eius doctrinam

Pag 79


magnam populorum multorum, nimirum quia multitudo maxima
convertetur ad Dominum. Quem autem alium significare creditur
deus Dagon, nisi vicarium Moammech, qui fuit pseudopropheta Sarracenorum,
et a tanta multitudine deceptorum hominum, tam
magna veneratione et honore, ab his quos in sua perfidia religavit,
habetur, ut ab extremis mundi finibus vadant invisere, honorare
et extollere? Quasi autem iuxta Dagon, statuetur Ecclesia, tamquam
ad honorem dei Israel et dei Dagon, quasi similis causa
honoris, utique volentes utrumque esse divinum opus: quod nobis
missus est Christus, et quod illis missus est Moammech. Sed que
conventio Christi ad belial, et que participatio luci ad tenebras?
Procidit ergo nocte Dagon et prostratus est coram archa, quia illis
nescientibus, humiliabitur superbia sacrilegorum sacerdotum suorum,
et non esse sibi digna causa honoris humillimis indiciis innotesceret.
Quia vero brutus populus in sua adhuc pertinacia perdurabit,
confirmare idolum suum, et restituere in statu suo diligenter
studebunt, sed non solum in loco suo stare non poterit, verum
etiam truncatus capite et manibus iacebit, quia non modo coequari
se non posse fidei nostre fatebunt, verum etiam scisma erit inter
caput et corpus, per quod aperte datur intelligi, quod hi qui principes
erunt et maiores in sacerdotibus demoniorum illorum fugam
arripere cogitabunt, sed quasi in limite domus corruent, quod in
ipso egressu operis consilium illorum deficiet. Et ex hoc iam ostensurus
est Dominus maiestatem suam, ut gentes que usque modo
rebelles sunt suo sceptro subiciat. Quotquot enim visuri sunt, munditiam
et fidem, pietatem, constantiam, innocemtiam, et
simplicitatem Ecclesie, percutientur in turpi loco, hoc est, in secretiori
parte unde stercora digeruntur, in intimis scilicet cordium
suorum, unde exeunt cogitationes male et universe sordes criminum
que coinquinant hominem. Quasi autem anos aureos facere
est, et Domino pro peccato offerre, pro pollutis et immundis conscientiis,
mundas per contritionem cordis et confesionem offerre,
quod tunc digne fit, cum cogitamus assidue pro peccatis nostris,
cum lavamus per singulas noctes, lectum nostrum, cum pro illis
cogitationibus, que nos fedare consueverant, similes cogitationes
nobis creamus, ut affligamur in illis. Aliud est enim cogitare aliquid
ut delecteris, aliud cogitare illud iddem ut crucieris; ideoque,
etsi in cogitationibus similitudo est, sed tamen in affectu et effectu
diversitas. Sed et mures extra venientes, imaginationes sunt criminum,
que publice vel occulte in corporibus gesta sunt, que quidem
priusquam mala esse noscuntur, quasi abscondita sunt ab illis et

Torna all'inizio