Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 94


secundum sancti evangelii ueritatem, in quo lux sinceritatis
assistit, quod cum Herodes rex illusus esset a Magis et
ideo quereret perdere puerum, videlicet dominum nostrum Ihesum
Christum, saluatorem mundi, angelus apparuit in sompnis
Ioseph ut educeret matrem et filium in Egyptum. Quo perueniente
puero cum matre, omnia ydola Egypti insimul corruerunt, nec
inuentum est ydolum in omni Egypto quod non esset minutatim
abcisum. Iuxta illud Ysaie: "Ascendit dominus nubem leuem et
ingredietur Egyptum et mouebantur simulachra Egypti" ad demonstrandum
quod per aduentum domini nostri Ihesu Christi, saluatoris,
omnis ydolatria funditus euerti et cessare debet. Vnde
Iudei dicunt quod Ismael primo simulachrum luto confinxit;
gentiles autem primum Prometheum simulachrum de luto fecisse
dogmatizauerunt atque ab eo ars simulachra et statuas fingendi
processit. Dicuntur autem gentiles quia semper sine lege fuerunt,
et ita semper fuerunt, ut geniti fuisse perhibentur, ydolis principaliter
seruientes. Ydolatr<i>e uero principium a Bello,
Assyriorum rege, primo dicitur processisse. Nam iste Bellus
rex fuit pater Nini regis, qui morte preoccupatus per Ninum
filium eius preciose est traditus sepulture. In cuius memoriam
Ninus, filius eius, mirabiliter simulachrum quasi simile patri suo
configere mandauit ex auro vt in consolacionem suam et memoriam
patris sui uiso simulachro uidere fingeret patrem suum. Hoc
ergo simulachrum rex Ninus coluit tamquam deum et coli mandauit a
suis et in celum esse deificatum omnibus Assiriis tradidit esse
credendum. Et sic, non multo postmodum tempore procedente,
spiritus immundus in hoc ydolum Belli regis ingressus responsa
petentibus exhibebat. Vnde apud Assyrios illud ydolum dictum
est Bellus. Alii dixerunt Bel, alii Beel, alii Baal, alii Belphegor,
alii Belzabuch, alii Beelzebub. Et huius ydoli exemplo

Torna all'inizio