manus. Hac sola uice antequam lauent pectunt capita sua. Alio enim
tempore prius lauant, postea pectinant. Post haec pergant in aecclesiam
et facta oratione induant se ad celebrandam missam sacerdos, leuita
dalmatica, duo subdiaconi tunicis, unus ad prophetiam et alter ad
epistolam, ad responsorium et Alleluia quot cantor praeceperit et hi in
cappis, tres conuersi, tres cantores in choro ante quos duo candelabra
cum cereis accensis, infantes omnes <in albis>. Pulsetur classicum et post
inchoetur missa, Gloria in excelsis deo et sequentia canantur. Celebrata
missa exeat sacerdos et qui ad missam seruierunt et qui in choro albis
uel cappis induti fuerunt; quibus disuestitis et pulsatis omnibus signis
cantent Matutinas Laudes. His ita expletis factaque commemoratione
de sancta Anastasia et dictis familiaribus psalmis reuertantur ad strata.
<IN DIE DOMINICAE NATIUITATIS>
Apparente autem luce pulsetur ut supra unum de maioribus signis. Quo
audito expedite surgentes omnes et abluti manus et facies qui ad missam
induendi sunt ueniant in oratorium factaque oratione induantur sicut
ad priorem missam. Ad quam missam antequam incipiatur pulsetur
classicum. Expleta autem missa uadant in dormitorium calciare se;
postea solito more loti et pexi faciant in oratorio orationes tres solitas.
Dicta Tercia omnes induti cappis faciant processionem. Ad quam
Terciam dicatur antiphona Hodie intacta virgo . Cum autem venitur ad
locum ubi dicitur Ipsum adoremus , ab omnibus flexis ad terram genibus
supplicetur et hoc seruetur quotiescunque praedicta antiphona in
monasterio cantatur. |
|