pro posse uastare et Lombardos alios, qui illis prestabant auxilium, ab eorum adiutorio
reuocare. Suasione autem Cremonensium, castrum Creme, quod Mediolanenses pro
posse iuuabat, et Cremonensibus uiriliter resistebat, potenter obsedit, nec prius ab obsidione
cessauit, quousque ipsum caperet et a fundamentis euerteret.
Interea Adrianus papa apud Anagniam mortuus est, anno pontificatus sui quinto, mense
octauo, diebus sex, anno uero dominice incarnationis, MCLIX, indictione XIII, prima die
Septembris. Corpus uero eius Rome ductum est et in ecclesia beati Petri cum honore sepultum.
Omnes autem cardinales cum episcopis in eadem ecclesia congregati, primo unanimiter
conuenerunt in electione Rolandi Romane ecclesie cancellarii et cardinalis Sancti
Marci, qui uir religiosus et timens Deum, considerans tanti honoris sarcinam, pro posse restitit
et repugnauit. Episcopi uero et cardinales adtendentes indignum fore sacerdocio, nisi
fuerit ordinatus inuitus, predictum cancellarium humiliter repugnantem elegerunt, et papam
Alexandrum tercium nominarunt. Episcopus uero Tusculanus cum Iohanne Pisano cardinali
Sancti Martini, et Guidone Cremense, auxilio quorumdam laicorum et falsagraui et
comitis Blandacensis nunciorum imperatoris, qui tunc Rome erant, Octauianum cardinalem
Sancte Cecilie elegerunt et eum papam Uictorem uocauerunt. Alexander autem cum reliquis
cardinalibus et episcopis in turri beati Petri se recepit. Octauianus interim cepit
pecuniam multam per Urbem espendere, et senatores et populum ad suum auxilium prouocare.
Alexander uero auxilio Ocdonis Fraiapane et aliorum nobilium cum cardinalibus
|
|